Saturday, August 6, 2016

Hippodrōmos (Circus Maximus Cōnstantīnopolis)


Cum Cōnstantīnus Imperātor “Novam Rōmam” super urbem antīquam Graecam Bȳzantium fēcit, volēbat urbem novam Rōmae similem esse. Itaque, in mediā urbe, prope novum Palātium ēius, Cōnstantīnus magnum circum aedificāvit. Nōmen hūius circī “Hippodrōmos” fuit. Sed “Hippodrōmos” nōmen Latīnum nōn est, sed Graecum. Quid significat hoc nōmen Graecum? “Hippōs” vocābulum Graecum est quod “equus” significat et “Dromos” est quoque vocābulum Graecum quod aut “cursus” aut paene “circus” significat. Ergō “Hippodrōmos” significat, plus minusve “locus cursōrum equōrum,” aut fortasse facilius “Circus Maximus.”


Sed quid adfuit in Hippodrōmō? Fōrma ēius fuit ut Circus Maximus Rōmae. Id est, Hippodrōmos locum ubi bīgae et quadrīgae initium cursūs expectābant, nōmine “carcerēs,” habēbat. Habēbat quoque magnam caveam in quā trīgintā mīllia aut plūrimī spectātōrēs sēdēre et cursus spectāre poterant. Et, in mediā parte, magna spīna circum quam bīgae quadrīgaeque currēbant adfuit. Ut in Circō Maximō Rōmānō, in spīnā fuērunt mētae, id est locus in quō cursūs terminābantur. In spīnae fīnibus, adfuērunt etiam magnī obeliscī ex Aegyptō tractī. Hīc in Hippodrōmō adhūc est magnus obeliscus pharaōnis Thutmose III quem Imperātor Rōmānus Theodosius annō 390 ad Cōnstantīnopolem portāvit ut in Hippodrōmum ērigeret.

Sub obeliscō ipsō, magnum saxum marmoreum est, multīs imāginibus imperātōris, familiae ēius et cursūum bīgārum illūstrātur. In prīmā imāgine, Imperātor Theodosius, uxor ēius, Eudoxia, et fīliī eōrum, Arcadius et Honōrius, lūdōs circēnsēs spectant.


In secundā imāgine, adsunt aurīgae (id est, hominēs quī bīgās et equōs agunt) et possumus quoque spīnam cum obeliscīs facile vidēre. Adsunt quoque metae et tandem obeliscus in spinā sine difficultāte vidētur.


In tertiā quartāque partibus, fuit īnscrīptiō, et Latīnā et Graecā quae ērēctiōnem obeliscī ipsīus explicat. Īnfēlīciter, īnscrīptiō integra nōn est, sed aliquī viātor sextō decimō saeculō nōbīs eam dēscrīpsit. Lēgāmus:



DIFFICILIS QUONDAM DOMINĪS PARERE SERĒNĪS IUSSŪS ET EXTĪNCTĪS PALMAM PORTĀRE TYRANNĪS OMNIA THEODOSIO CĒDUNT SUBOLĪQUE PERENNITER DĒNĪS SĪC VĪCTŪS EGO DOMITUSQUE DIĒBUS IŪDICE SUB PROCLO SUPERĀS ĒLĀTUS AD AURĀS

In aliīs verbīs:  “Etiam sī difficile fuit pārēre iussō dominōrum bonōrum (dominīs serēnīs) ut, tyrannīs victīs, [obeliscus] palmam portāret, Imperātor Theodosius et hērēdēs aeternī suī (subolī perennī) omnia facere possunt (omnia Theodosīō cēdunt).” [Nunc obeliscus ipse nōbīs loquitur et sīc pergit:] “Ego vīctus et domitus [sum] post trīgintā diēs et erectus (ēlātus) sum ad caelum (aurās superās) cum Proclus iūdex fuit.”

Bene, iam scitis historiam obeliscī et Hippodromī. In proximum, dē duābus magnīs ecclesiīs Cōnstantīnopolis discāmus. Nunc, brevem pelliculam dē Hippodromō obeliscōque spectāte!



No comments:

Post a Comment