Monday, August 22, 2016

Basilica Cisterna

Aquaeductus Imperātōris Vālentis super viam maximam urbis
Cōnstantīnopolis, ut Rōma, erat cīvitās maxima in quā multī hominēs habitābant. Hominēs sine aquā, vīvere nōn possunt. Itaque, magnam cōpiam aquae cotīdiē in urbem dūcere necesse est. Rēs quae aquam in urbem dūcunt “aquaeductūs” dīcuntur. Ut Rōma, Cōnstantīnopolis multōs et magnōs aquaeductūs quoque habēbat. Hodiē, ūnus tantum aquaeductus Cōnstantīnopolīs super terram vidērī potest, sed mīrābile vīsū est!


"Cista" Rōmāna ex aere facta
Unde veniēbat aqua Cōnstantīnopolis? Aqua dē montibus propinquīs veniēbat. Et quō ībat aquā? Aqua ad magnās cisternās ībat. Sed, quid est “cisterna”? Cisterna est, plūs minusve, magna “cista” ubi aqua tenētur. Cōnstantīnopolis ōlim multās cisternās continēbat.


Prope Mīlliārium Aureum et nōn procul ab Hippodromō, cēlātur cisterna antīca, nōmine “Basilicā Cisternā.” Cūr “Basilica Cisterna” appellātur? Quod haec cisterna fōrmam basilicae habet (id est, fōrma rectilinea cum tēctō multīs columnīs sustentō).


Hodiē, “Basilica Cisterna” subterrānea est et animālia et rēs arcānās occultat! Sī quod basilica occultat scīre vultis, brevem pelliculam meam spectāte!


Saturday, August 13, 2016

Ecclesia "Hagia Sophia" (aut "Sancta Sapientia")

"Thermae" Suleimānī
Tertiō diē Cōnstantīnopolis et quid fēcit magister? Prīmō, magister, ut senātor Rōmānus antīquus, in thermās sē tulit. In urbe Istanbul, etiam hodiē sunt multae pulchrae et antīquae thermae. Sed thermae etiam sī antīquae, rē vērā, thermae Rōmānae nōn sunt. Quamquam thermae (in linguā Turchā "Hamam" dīcitur) in quibus magister sē tulit hodiē tamen veterēs sunt, quod annō 1562 ā Sultānō “Suleimānō Magnificō” aedificātae fuērunt, tam antīquae quam thermae Rōmānae nōn sunt.
Hagia Sophia



Post thermās, magister ad magnam nōtissimamque ecclēsiam sē condūcit. Quid est ecclēsia? Ecclēsia est “templum” ubi Chrīstiānī deum suum adōrant. Necesse est nōbīs meminisse Imperātōrem Cōnstantīnum Chrīstiānum fuisse et multās ecclesiās aedificāvit et, post Imperātōrem Theodosium, tōtum imperium Rōmānum Chrīstiānum fuisse.

Quid est nōmen hūius ecclēsiae? Nōmen hūius ecclēsiae est "Hagia Sophia." Estne "Hagia Sophia" nōmen Latīnum? Minimē! Nōn Latīnum, sed nōmen ecclēsiae Graecum est. Quid significat hoc nōmen Graecum "Hagia Sophia"? "Hagia Sophia" Latīnē significat "Sāncta Sapientia." Sed quid est "sapientia"? Sapientia est quālitās quam fēmina aut vir intelligēns, quī multōs annōs vīxit, habet. Sōcratēs erat vir sapientissimus quia multam sapientiam habēbat!


Convexum Hagiae Sophiae
Quis hanc ecclēsiam aedificāvit? Ab Imperātōre Iūstīniānō "Hagia Sophia" aedificāta est et annō 537 post Chrīstum ab eōdem imperātōre cōnsacrāta est. (“Cōnsacrāre” est mōmentum temporis in quō ecclēsiā “sacra” dicta est et populus Deum adōrāre incipere potest.) Hagia Sophia nōtissima est quod tēctum convexum magnum pulcherrimumque habet. Convexum "Hagiae Sophiae" similis convexō Pantheōnis Rōmae est. Convexum "Hagiae Sophiae" altior est, sed illō Pantheōnis paululum minor est.

Christus "Pankrātor
Ecclēsia Hagia Sophia quoque nota est quod multīs et pulchrīs mosaīcīs ōrnātur, ut hōc magnō mosaīcō “Chrīstus Pankrātor” (id est, “Chrīstus omnipotēns” aut “Chrīstus quī omnia regit”) et magnīs pulchrīsque angelīs sub convexō et hōc in quō Maria, māter Chrīstī quae, fīliō in sinū sedente, dōna ab Imperātōribus Cōnstantīnō et Iūstīniānō accipit. Cōnstantīnus eī urbem (Cōnstantīnopolis) dat, dum Iūstīniānus eī ecclēsiam ipsam dat!


Iūstīniānus, Maria, Iēsū, Cōnstantīnus
Sed, rē vērā, haec ecclēsia nōn iam ecclēsia est.  Fuit ecclēsia ab suā consacrātiōne annō 537 usque ad annum 1453 in quō, Turchī, Sultānō Mahomētus Secundō duce, Cōnstantīnopolim expugnāvit. Cōnstantīnopole captā, Sultānus ecclēsiam in meschītam convertit. Quid est “meschīta”? Meschīta est “templum” in quō Musulmānī Deum adōrant. Ex eō tempore, maxima et pulcherrima scrīpta in linguā Arabicā spatium sub convexō ōrnant.


Scripta Arabica
Sed hodiē, nec ecclēsia, nec meschīta, sed mūsēum est. Quid est mūsēum? Mūsēum est ubi Mūsae habitant. Sed quae sunt Mūsae? Mūsae sunt deae minōrēs Graecae quae artem īnspīrant. Itaque, aedificium in quō multa opera artis adsunt, mūsēum (id est, domus aut locus Mūsārum) dīcitur! Diē sequente, magister ad Mūsēum Archeologicum Cōnstantīnopolis īvit!

Saturday, August 6, 2016

Hippodrōmos (Circus Maximus Cōnstantīnopolis)


Cum Cōnstantīnus Imperātor “Novam Rōmam” super urbem antīquam Graecam Bȳzantium fēcit, volēbat urbem novam Rōmae similem esse. Itaque, in mediā urbe, prope novum Palātium ēius, Cōnstantīnus magnum circum aedificāvit. Nōmen hūius circī “Hippodrōmos” fuit. Sed “Hippodrōmos” nōmen Latīnum nōn est, sed Graecum. Quid significat hoc nōmen Graecum? “Hippōs” vocābulum Graecum est quod “equus” significat et “Dromos” est quoque vocābulum Graecum quod aut “cursus” aut paene “circus” significat. Ergō “Hippodrōmos” significat, plus minusve “locus cursōrum equōrum,” aut fortasse facilius “Circus Maximus.”


Sed quid adfuit in Hippodrōmō? Fōrma ēius fuit ut Circus Maximus Rōmae. Id est, Hippodrōmos locum ubi bīgae et quadrīgae initium cursūs expectābant, nōmine “carcerēs,” habēbat. Habēbat quoque magnam caveam in quā trīgintā mīllia aut plūrimī spectātōrēs sēdēre et cursus spectāre poterant. Et, in mediā parte, magna spīna circum quam bīgae quadrīgaeque currēbant adfuit. Ut in Circō Maximō Rōmānō, in spīnā fuērunt mētae, id est locus in quō cursūs terminābantur. In spīnae fīnibus, adfuērunt etiam magnī obeliscī ex Aegyptō tractī. Hīc in Hippodrōmō adhūc est magnus obeliscus pharaōnis Thutmose III quem Imperātor Rōmānus Theodosius annō 390 ad Cōnstantīnopolem portāvit ut in Hippodrōmum ērigeret.

Sub obeliscō ipsō, magnum saxum marmoreum est, multīs imāginibus imperātōris, familiae ēius et cursūum bīgārum illūstrātur. In prīmā imāgine, Imperātor Theodosius, uxor ēius, Eudoxia, et fīliī eōrum, Arcadius et Honōrius, lūdōs circēnsēs spectant.


In secundā imāgine, adsunt aurīgae (id est, hominēs quī bīgās et equōs agunt) et possumus quoque spīnam cum obeliscīs facile vidēre. Adsunt quoque metae et tandem obeliscus in spinā sine difficultāte vidētur.


In tertiā quartāque partibus, fuit īnscrīptiō, et Latīnā et Graecā quae ērēctiōnem obeliscī ipsīus explicat. Īnfēlīciter, īnscrīptiō integra nōn est, sed aliquī viātor sextō decimō saeculō nōbīs eam dēscrīpsit. Lēgāmus:



DIFFICILIS QUONDAM DOMINĪS PARERE SERĒNĪS IUSSŪS ET EXTĪNCTĪS PALMAM PORTĀRE TYRANNĪS OMNIA THEODOSIO CĒDUNT SUBOLĪQUE PERENNITER DĒNĪS SĪC VĪCTŪS EGO DOMITUSQUE DIĒBUS IŪDICE SUB PROCLO SUPERĀS ĒLĀTUS AD AURĀS

In aliīs verbīs:  “Etiam sī difficile fuit pārēre iussō dominōrum bonōrum (dominīs serēnīs) ut, tyrannīs victīs, [obeliscus] palmam portāret, Imperātor Theodosius et hērēdēs aeternī suī (subolī perennī) omnia facere possunt (omnia Theodosīō cēdunt).” [Nunc obeliscus ipse nōbīs loquitur et sīc pergit:] “Ego vīctus et domitus [sum] post trīgintā diēs et erectus (ēlātus) sum ad caelum (aurās superās) cum Proclus iūdex fuit.”

Bene, iam scitis historiam obeliscī et Hippodromī. In proximum, dē duābus magnīs ecclesiīs Cōnstantīnopolis discāmus. Nunc, brevem pelliculam dē Hippodromō obeliscōque spectāte!