Sunday, July 31, 2016

Aestāte, MMXVI - In Eurōpa, in Asiā


Dies Prīmus - Adventus Cōnstantīnopolis




Turchīa est terra quam Rōmānī "Asiam Minōrem" appellavērunt

Ubi est magister hāc aestāte? Estne in Americā? Minimē! Estne in Āfricā? Minimē! Estne in Asiā? Nōn iam, sed mox! Ubi nunc est magister? Est in Eurōpā! Sed ubi in Eurōpā est? Estne in Ītaliā? Mēnsē Iūliō in Ītaliā fuit, sed nunc in Ītaliā nōn est! In Galliā estne? Minimē, nōn in Galliā est, sed in Turchīā! Ubi est Turchīa? Turchīa est magna terra et in Eurōpā et in Asiā. Est patria Turchōrum. Rōmānī partem hārum terrārum quae in Asia est "Asiam Minōrem" appellāvērunt. Sed Magister nunc nōn est in hāc parte Turchīae, sed in parte quae in Eurōpā est.

Ecce urbs Imperātōris Cōnstantīnī "Cōnstantīnopolis".
Magister est in magnā urbe nōmine "Istanbul"! Istanbul ōlim magnum oppidum Graecum fuit, nōmine "Bȳzantium". Tunc, imperātor Rōmānus Cōnstantīnus in urbem Bȳzantium sē tulit et nōmen novum urbī dedit. Quid fuit novum nōmen urbis? Nōmen hūius urbis post tempus imperātōris Cōnstantīnī "Cōnstantīnopolis" fuit. Quid significat nōmen Cōnstantīnopolis? Significat "urbs Cōnstantīnī" quia "polis" est vocābulum Graecum quod "urbs" significat. Magister in hāc urbe nunc est.

Quid facit magister in urbe Cōnstantīnopolī? Magister illīc ōtiō fruitur quia aestās est et magister nunc nōn docet. Ille omnia Rōmāna (et aliās multās rēs) in Turchīa vidēre vult. Adsuntne multae rēs Rōmānae Cōnstantīnopolis quās Magister vidēre potest? Ita vērō! Adsunt columnae antīquae, obeliscī, pavīmenta mosaica, circus et quoque magna ecclēsia Rōmāna.

Crās, magister ad Circum Maximum Cōnstantīnopolis (nōmine Graecō "Hippodromos") ībit ubi adest etiam nunc magnus obeliscus ab imperātōre Theodōsiō erectus et quī etiam nunc inscriptiōnem Latīnam fert...