Dies Prīmus - Adventus Cōnstantīnopolis
Turchīa est terra quam Rōmānī "Asiam Minōrem" appellavērunt |
Ecce urbs Imperātōris Cōnstantīnī "Cōnstantīnopolis". |
Magister est in magnā urbe nōmine "Istanbul"! Istanbul ōlim magnum oppidum Graecum fuit, nōmine "Bȳzantium". Tunc, imperātor Rōmānus Cōnstantīnus in urbem Bȳzantium sē tulit et nōmen novum urbī dedit. Quid fuit novum nōmen urbis? Nōmen hūius urbis post tempus imperātōris Cōnstantīnī "Cōnstantīnopolis" fuit. Quid significat nōmen Cōnstantīnopolis? Significat "urbs Cōnstantīnī" quia "polis" est vocābulum Graecum quod "urbs" significat. Magister in hāc urbe nunc est.
Quid facit magister in urbe Cōnstantīnopolī? Magister illīc ōtiō fruitur quia aestās est et magister nunc nōn docet. Ille omnia Rōmāna (et aliās multās rēs) in Turchīa vidēre vult. Adsuntne multae rēs Rōmānae Cōnstantīnopolis quās Magister vidēre potest? Ita vērō! Adsunt columnae antīquae, obeliscī, pavīmenta mosaica, circus et quoque magna ecclēsia Rōmāna.
Crās, magister ad Circum Maximum Cōnstantīnopolis (nōmine Graecō "Hippodromos") ībit ubi adest etiam nunc magnus obeliscus ab imperātōre Theodōsiō erectus et quī etiam nunc inscriptiōnem Latīnam fert...